ARMADILLUS

ARMADILLUS
ARMADILLUS
seu Ericius loricatus Americae, animal est amphibium, durâ undiquaque testâ armatum, quae velut undis aut squamulis contecta videtur, figurae oblongae, circa humeros, et dorsô paulo ampliori circa lim bum corporis, quatuor, pedibus, unguibus acuminaris, ceu crocodilus, cui etiam in capite similis est, propius tamen porco. Cauda ei rotunda est, in acumen decrescens, squamosâ itidem et testaceâ armaturâ vestitum. A quo Armadillus Mexicanus solô colore differt, quod alter atrô magis nigrescat exuviô, quam hic, qui totus cataphractus mirâ apparet squamarum varietate spectabilis. Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societ. Iesu Musaeo p. 27.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Monomĕri — Monomĕri, Käfer mit nur einem Fußglied; dies soll bei dem Dermestes armadillus Statt finden, deshalb als eigene u. einzige Gattung dieser Abtheilung unter dem Namen Clambus aufgestellt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Demania — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Subphylum: Crusta …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”